Lamentationes 1:2-5 Vulgata Latina (VULG)

2.   Plorans ploravit in nocte,et lacrimæ ejus in maxillis ejus :non est qui consoletur eamex omnibus caris ejus ;omnes amici ejus spreverunt eam,et facti sunt ei inimici.

3.   Migravit Judas propter afflictionem,et multitudinem servitutis ;habitavit inter gentes,nec invenit requiem :omnes persecutores ejus apprehenderunt eaminter angustias.

4.   Viæ Sion lugent, eo quod non sintqui veniant ad solemnitatem :omnes portæ ejus destructæ,sacerdotes ejus gementes ;virgines ejus squalidæ,et ipsa oppressa amaritudine.

5.   Facti sunt hostes ejus in capite ;inimici ejus locupletati sunt :quia Dominus locutus est super eampropter multitudinem iniquitatum ejus.Parvuli ejus ducti sunt in captivitatemante faciem tribulantis.

Lamentationes 1