Judith 10:5-11 Vulgata Latina (VULG)

5.  Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est.

6.  Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis.

7.  Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus.

8.  Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum.

9.  Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat, fiat.

10.  Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus.

11.  Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ?

Judith 10