Judices 14:12-20 Vulgata Latina (VULG)

12.  Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas :

13.  sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus.

14.  Dixitque eis : De comedente exivit cibus,et de forti egressa est dulcedo.Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.

15.  Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ?

16.  Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens : Odisti me, et non diligis : idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare potero ?

17.  Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis.

18.  Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : Quid dulcius melle,et quid fortius leone ?Qui ait ad eos : Si non arassetis in vitula mea,non invenissetis propositionem meam.

19.  Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui :

20.  uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.

Judices 14