5. Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditæ : Numquid Ephrathæus es ? quo dicente : Non sum :
6. interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
7. Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
8. Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem :
9. qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël :
10. mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.
11. Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israël decem annis :
12. mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.
13. Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites :