Josue 5:2-6 Vulgata Latina (VULG)

2.  Eo tempore ait Dominus ad Josue : Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.

3.  Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum.

4.  Hæc autem causa est secundæ circumcisionis : omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus,

5.  qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,

6.  per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit : donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.

Josue 5