7. Non auferet a justo oculos suos :et reges in solio collocat in perpetuum,et illi eriguntur.
8. Et si fuerint in catenis,et vinciantur funibus paupertatis,
9. indicabit eis opera eorum,et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10. Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11. Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,et annos suos in gloria :
12. si autem non audierint,transibunt per gladium,et consumentur in stultitia.
13. Simulatores et callidi provocant iram Dei,neque clamabunt cum vincti fuerint.