Job 27:13-23 Vulgata Latina (VULG)

13.  Hæc est pars hominis impii apud Deum,et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14.  Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,et nepotes ejus non saturabuntur pane :

15.  qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,et viduæ illius non plorabunt.

16.  Si comportaverit quasi terram argentum,et sicut lutum præparaverit vestimenta :

17.  præparabit quidem, sed justus vestietur illis,et argentum innocens dividet.

18.  Ædificavit sicut tinea domum suam,et sicut custos fecit umbraculum.

19.  Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20.  Apprehendet eum quasi aqua inopia :nocte opprimet eum tempestas.

21.  Tollet eum ventus urens, et auferet,et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22.  Et mittet super eum, et non parcet :de manu ejus fugiens fugiet.

23.  Stringet super eum manus suas,et sibilabit super illum, intuens locum ejus.

Job 27