14. Mane primo consurgit homicida ;interficit egenum et pauperem :per noctem vero erit quasi fur.
15. Oculus adulteri observat caliginem,dicens : Non me videbit oculus :et operiet vultum suum.
16. Perfodit in tenebris domos,sicut in die condixerant sibi,et ignoraverunt lucem.
17. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis :et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18. Levis est super faciem aquæ :maledicta sit pars ejus in terra,nec ambulet per viam vinearum.
19. Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,et usque ad inferos peccatum illius.
20. Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes :non sit in recordatione,sed conteratur quasi lignum infructuosum.
21. Pavit enim sterilem quæ non parit,et viduæ bene non fecit.