18. Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19. Quoniam confringens nudavit pauperes :domum rapuit, et non ædificavit eam.
20. Nec est satiatus venter ejus :et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
21. Non remansit de cibo ejus,et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
22. Cum satiatus fuerit, arctabitur :æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.