5. alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
6. Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est : verumtamen animam illius serva.
7. Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ;
8. qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
9. Dixit autem illi uxor sua : Adhuc tu permanes in simplicitate tua ? Benedic Deo, et morere.