16. Et dispergam eos in gentibusquas non noverunt ipsi et patres eorum,et mittam post eos gladium,donec consumantur.
17. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant :et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :
18. festinent, et assumant super nos lamentum :deducant oculi nostri lacrimas,et palpebræ nostræ defluant aquis.
19. Quia vox lamentationis audita est de Sion :Quomodo vastati sumus,et confusi vehementer ?quia dereliquimus terram ;quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
20. Audite ergo, mulieres, verbum Domini,et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,et docete filias vestras lamentum,et unaquæque proximam suam planctum :
21. quia ascendit mors per fenestras nostras ;ingressa est domos nostras,disperdere parvulos deforis,juvenes de plateis.