1. In illo tempore, ait Dominus,ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,de sepulchris suis :
2. et expandent ea ad solem, et lunam,et omnem militiam cæli,quæ dilexerunt, et quibus servierunt,et post quæ ambulaverunt,et quæ quæsierunt, et adoraverunt.Non colligentur, et non sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ erunt.
3. Et eligent magis mortem quam vitam,omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,in universis locis quæ derelicta sunt,ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.
4. Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Numquid qui cadit non resurget ?et qui aversus est non revertetur ?
5. Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalemaversione contentiosa ?Apprehenderunt mendacium,et noluerunt reverti.