12. Ite ad locum meum in Silo,ubi habitavit nomen meum a principio,et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël.
13. Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus,et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis :et vocavi vos, et non respondistis :
14. faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum,et in qua vos habetis fiduciam,et loco quem dedi vobis et patribus vestris,sicut feci Silo :