Jeremiæ 6:26-30 Vulgata Latina (VULG)

26.  Filia populi mei, accingere cilicio,et conspergere cinere :luctum unigeniti fac tibi,planctum amarum,quia repente veniet vastator super nos.

27.  Probatorem dedi te in populo meo robustum :et scies, et probabis viam eorum.

28.  Omnes isti principes declinantes,ambulantes fraudulenter,æs et ferrum :universi corrupti sunt.

29.  Defecit sufflatorium ;in igne consumptum est plumbum :frustra conflavit conflator,malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.

30.  Argentum reprobum vocate eos,quia Dominus projecit illos.

Jeremiæ 6