Jeremiæ 52:22-29 Vulgata Latina (VULG)

22.  Et capitella super utramque ærea : altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea : similiter columnæ secundæ, et malogranata.

23.  Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia : et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.

24.  Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli :

25.  et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores : et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate : et scribam principem militum, qui probabat tyrones : et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis.

26.  Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha :

27.  et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua.

28.  Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor : in anno septimo, Judæos tria millia et viginti tres :

29.  in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas :

Jeremiæ 52