5. Quoniam non fuit viduatus Israël et Judaa Deo suo, Domino exercituum,terra autem eorum repleta est delictoa Sancto Israël.
6. Fugite de medio Babylonis,et salvet unusquisque animam suam :nolite tacere super iniquitatem ejus,quoniam tempus ultionis est a Domino :vicissitudinem ipse retribuet ei.
7. Calix aureus Babylon in manu Domini,inebrians omnem terram :de vino ejus biberunt gentes,et ideo commotæ sunt.
8. Subito cecidit Babylon, et contrita est.Ululate super eam :tollite resinam ad dolorem ejus,si forte sanetur.
9. Curavimus Babylonem, et non est sanata :derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam :quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus,et elevatum est usque ad nubes.
10. Protulit Dominus justitias nostras :venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
11. Acuite sagittas, implete pharetras :suscitavit Dominus spiritum regum Medorum :et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam,quoniam ultio Domini est,ultio templi sui.
12. Super muros Babylonis levate signum,augete custodiam, levate custodes,præparate insidias :quia cogitavit Dominus,et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.