Jeremiæ 51:31-49 Vulgata Latina (VULG)

31.  Currens obviam currenti veniet,et nuntius obvius nuntianti,ut annuntiet regi Babylonisquia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

32.  Et vada præoccupata sunt,et paludes incensæ sunt igni,et viri bellatores conturbati sunt.

33.  Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Filia Babylonis quasi area,tempus trituræ ejus :adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

34.  Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis :reddidit me quasi vas inane,absorbuit me quasi draco,replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

35.  Iniquitas adversum meet caro mea super Babylonem,dicit habitatio Sion :et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.

36.  Propterea hæc dicit Dominus :Ecce ego judicabo causam tuam,et ulciscar ultionem tuam :et desertum faciam mare ejus,et siccabo venam ejus.

37.  Et erit Babylon in tumulos,habitatio draconum, stupor et sibilus,eo quod non sit habitator.

38.  Simul ut leones rugient ;excutient comas veluti catuli leonum.

39.  In calore eorum ponam potus eorum,et inebriabo eos ut sopiantur,et dormiant somnum sempiternum,et non consurgant, dicit Dominus.

40.  Deducam eos quasi agnos ad victimam,et quasi arietes cum hædis.

41.  Quomodo capta est Sesach,et comprehensa est inclyta universæ terræ !quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !

42.  Ascendit super Babylonem mare :multitudine fluctuum ejus operta est.

43.  Factæ sunt civitates ejus in stuporem,terra inhabitabilis et deserta,terra in qua nullus habitet,nec transeat per eam filius hominis.

44.  Et visitabo super Bel in Babylone,et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus :et non confluent ad eum ultra gentes,siquidem et murus Babylonis corruet.

45.  Egredimini de medio ejus, populus meus,ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,

46.  et ne forte mollescat cor vestrum,et timeatis auditum qui audietur in terra :et veniet in anno auditio,et post hunc annum auditio,et iniquitas in terra,et dominator super dominatorem.

47.  Propterea ecce dies veniunt,et visitabo super sculptilia Babylonis,et omnis terra ejus confundetur,et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

48.  Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,et omnia quæ in eis sunt :quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.

49.  Et quomodo fecit Babylon,ut caderent occisi in Israël,sic de Babylonecadent occisi in universa terra.

Jeremiæ 51