12. Audierunt gentes ignominiam tuam,et ululatus tuus replevit terram :quia fortis impegit in fortem,et ambo pariter conciderunt.
13. Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :
14. Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo,et resonet in Memphis, et in Taphnis :dicite : Sta, et præpara te,quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.
15. Quare computruit fortis tuus ?non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
16. Multiplicavit ruentes,ceciditque vir ad proximum suum, et dicent :Surge, et revertamur ad populum nostrum,et ad terram nativitatis nostræ,a facie gladii columbæ.
17. Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti :tumultum adduxit tempus.