Jeremiæ 31:32-35 Vulgata Latina (VULG)

32.  non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorumin die qua apprehendi manum eorumut educerem eos de terra Ægypti,pactum quod irritum fecerunt :et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.

33.  Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israëlpost dies illos, dicit Dominus :dabo legem meam in visceribus eorum,et in corde eorum scribam eam,et ero eis in Deum,et ipsi erunt mihi in populum :

34.  et non docebit ultra vir proximum suumet vir fratrem suum,dicens : Cognosce Dominum :omnes enim cognoscent me,a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus :quia propitiabor iniquitati eorum,et peccati eorum non memorabor amplius.

35.  Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei,ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis :qui turbat mare, et sonant fluctus ejus :Dominus exercituum nomen illi :

Jeremiæ 31