10. Audite verbum Domini, gentes,et annuntiate in insulis quæ procul sunt,et dicite : Qui dispersit Israël congregabit eum,et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
11. Redemit enim Dominus Jacob,et liberavit eum de manu potentioris.
12. Et venient, et laudabunt in monte Sion :et confluent ad bona Domini,super frumento, et vino, et oleo,et fœtu pecorum et armentorum :eritque anima eorum quasi hortus irriguus,et ultra non esurient.