Jeremiæ 30:17-21 Vulgata Latina (VULG)

17.  Obducam enim cicatricem tibi,et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.Quia ejectam vocaverunt te, Sion :hæc est, quæ non habebat requirentem.

18.  Hæc dicit Dominus :Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,et tectis ejus miserebor :et ædificabitur civitas in excelso suo,et templum juxta ordinem suum fundabitur :

19.  et egredietur de eis laus,voxque ludentium.Et multiplicabo eos, et non minuentur :et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20.  Et erunt filii ejus sicut a principio,et cœtus ejus coram me permanebit,et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21.  Et erit dux ejus ex eo,et princeps de medio ejus producetur :et applicabo eum, et accedet ad me.Quis enim iste est qui applicet cor suumut appropinquet mihi ? ait Dominus :

Jeremiæ 30