Jeremiæ 14:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.

2.  Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,et obscuratæ sunt in terra,et clamor Jerusalem ascendit.

3.  Majores miserunt minores suos ad aquam :venerunt ad hauriendum.Non invenerunt aquam :reportaverunt vasa sua vacua.Confusi sunt, et afflicti,et operuerunt capita sua.

4.  Propter terræ vastitatem,quia non venit pluvia in terram,confusi sunt agricolæ :operuerunt capita sua.

5.  Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,quia non erat herba.

6.  Et onagri steterunt in rupibus ;traxerunt ventum quasi dracones :defecerunt oculi eorum,quia non erat herba.

7.  Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,fac propter nomen tuum :quoniam multæ sunt aversiones nostræ :tibi peccavimus.

Jeremiæ 14