6. Non est similis tui, Domine :magnus es tu,et magnum nomen tuum in fortitudine.
7. Quis non timebit te, o Rex gentium ?tuum est enim decus :inter cunctos sapientes gentium,et in universis regnis eorum,nullus est similis tui.
8. Pariter insipientes et fatui probabuntur :doctrina vanitatis eorum lignum est.
9. Argentum involutum de Tharsis affertur,et aurum de Ophaz :opus artificis et manus ærarii.Hyacinthus et purpura indumentum eorum :opus artificum universa hæc.
10. Dominus autem Deus verus est,ipse Deus vivens,et rex sempiternus.Ab indignatione ejus commovebitur terra,et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
11. Sic ergo dicetis eis :Dii qui cælos et terram non fecerunt,pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !
12. Qui facit terram in fortitudine sua,præparat orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit cælos :
13. ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo,et elevat nebulas ab extremitatibus terræ :fulgura in pluviam facit,et educit ventum de thesauris suis.
14. Stultus factus est omnis homo a scientia :confusus est artifex omnis in sculptili,quoniam falsum est quod conflavit,et non est spiritus in eis.
15. Vana sunt, et opus risu dignum :in tempore visitationis suæ peribunt.
16. Non est his similis pars Jacob :qui enim formavit omnia, ipse est,et Israël virga hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen illi.
17. Congrega de terra confusionem tuam,quæ habitas in obsidione :
18. quia hæc dicit Dominus :Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice,et tribulabo eos ita ut inveniantur.
19. Væ mihi super contritione mea :pessima plaga mea.Ego autem dixi :Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
20. Tabernaculum meum vastatum est ;omnes funiculi mei dirupti sunt :filii mei exierunt a me, et non subsistunt.Non est qui extendat ultra tentorium meum,et erigat pelles meas.
21. Quia stulte egerunt pastores,et Dominum non quæsierunt :propterea non intellexerunt,et omnis grex eorum dispersus est.
22. Vox auditionis ecce venit,et commotio magna de terra aquilonis :ut ponat civitates Juda solitudinem,et habitaculum draconum.
23. Scio, Domine,quia non est hominis via ejus,nec viri est ut ambulet,et dirigat gressus suos.