Jacobi 4:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?

2.  concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

3.  Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4.  Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.

Jacobi 4