Isaiæ 7:4-14 Vulgata Latina (VULG)

4.  et dices ad eum : Vide ut sileas ; noli timere,et cor tuum ne formideta duabus caudis titionum fumigantium istorum,in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ;

5.  eo quod consilium inierit contra te Syria in malum,Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes :

6.  Ascendamus ad Judam,et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos,et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.

7.  Hæc dicit Dominus Deus :Non stabit, et non erit istud ;

8.  sed caput Syriæ Damascus,et caput Damasci Rasin ;et adhuc sexaginta et quinque anni,et desinet Ephraim esse populus ;

9.  et caput Ephraim Samaria,et caput Samariæ filius Romeliæ.Si non credideritis, non permanebitis.

10.  Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :

11.  Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.

12.  Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.

13.  Et dixit : Audite ergo, domus David.Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,quia molesti estis et Deo meo ?

14.  Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum :ecce virgo concipiet, et pariet filium,et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

Isaiæ 7