1. Quis est iste, qui venit de Edom,tinctis vestibus de Bosra ?iste formosus in stola sua,gradiens in multitudine fortitudinis suæ ?Ego qui loquor justitiam,et propugnator sum ad salvandum.
2. Quare ergo rubrum est indumentum tuum,et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?
3. Torcular calcavi solus,et de gentibus non est vir mecum ;calcavi eos in furore meo,et conculcavi eos in ira mea :et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,et omnia indumenta mea inquinavi.
4. Dies enim ultionis in corde meo ;annus redemptionis meæ venit.