Isaiæ 57:13-20 Vulgata Latina (VULG)

13.  Cum clamaveris, liberent te congregati tui,et omnes eos auferet ventus,tollet aura.Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram,et possidebit montem sanctum meum.

14.  Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita,auferte offendicula de via populi mei.

15.  Quia hæc dicit Excelsus,et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus :in excelso et in sancto habitans,et cum contrito et humili spiritu :ut vivificet spiritum humilium,et vivificet cor contritorum.

16.  Non enim in sempiternum litigabo,neque usque ad finem irascar,quia spiritus a facie mea egredietur,et flatus ego faciam.

17.  Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum.Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ;et abiit vagus in via cordis sui.

18.  Vias ejus vidi, et sanavi eum ;et reduxi eum, et reddidi consolationesipsi, et lugentibus ejus.

19.  Creavi fructum labiorum pacem ;pacem ei qui longe est et qui prope,dixit Dominus, et sanavi eum.

20.  Impii autem quasi mare fervens,quod quiescere non potest,et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

Isaiæ 57