Isaiæ 55:6-11 Vulgata Latina (VULG)

6.  Quærite Dominum dum inveniri potest ;invocate eum dum prope est.

7.  Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas,et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ;et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

8.  Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ,neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.

9.  Quia sicut exaltantur cæli a terra,sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

10.  Et quomodo descendit imber et nix de cælo,et illuc ultra non revertitur,sed inebriat terram, et infundit eam,et germinare eam facit,et dat semen serenti,et panem comedenti :

11.  sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ;non revertetur ad me vacuum,sed faciet quæcumque volui,et prosperabitur in his ad quæ misi illud.

Isaiæ 55