20. Forte lignum et imputribile elegit ;artifex sapiens quæritquomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
21. Numquid non scitis ? numquid non audistis ?numquid non annuntiatum est vobis ab initio ?numquid non intellexistis fundamenta terræ ?
22. Qui sedet super gyrum terræ,et habitatores ejus sunt quasi locustæ ;qui extendit velut nihilum cælos,et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
23. qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,judices terræ velut inane fecit.