13. Stat ad judicandum Dominus,et stat ad judicandos populos.
14. Dominus ad judicium venietcum senibus populi sui, et principibus ejus ;vos enim depasti estis vineam,et rapina pauperis in domo vestra.
15. Quare atteritis populum meum,et facies pauperum commolitis ?dicit Dominus Deus exercituum.
16. Et dixit Dominus :Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,et ambulaverunt extento collo,et nutibus oculorum ibant,et plaudebant, ambulabant pedibus suis,et composito gradu incedebant ;