Isaiæ 28:5-11 Vulgata Latina (VULG)

5.  In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,et sertum exsultationis residuo populi sui ;

6.  et spiritus judicii sedenti super judicium,et fortitudo revertentibus de bello ad portam.

7.  Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ;sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ;absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

8.  Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,ita ut non esset ultra locus.

9.  Quem docebit scientiam ?et quem intelligere faciet auditum ?Ablactatos a lacte,avulsos ab uberibus.

10.  Quia manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi.

11.  In loquela enim labii,et lingua alteraloquetur ad populum istum.

Isaiæ 28