4. quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,spes a turbine,umbraculum ab æstu ;spiritus enim robustorumquasi turbo impellens parietem.
5. Sicut æstus in siti,tumultum alienorum humiliabis ;et quasi calore sub nube torrente,propaginem fortium marcescere facies.
6. Et faciet Dominus exercituumomnibus populis in monte hocconvivium pinguium,convivium vindemiæ,pinguium medullatorum,vindemiæ defæcatæ.
7. Et præcipitabit in monte istofaciem vinculi colligati super omnes populos,et telam quam orditus est super omnes nationes.