Isaiæ 25:2-5 Vulgata Latina (VULG)

2.  Quia posuisti civitatem in tumulum,urbem fortem in ruinam, domum alienorum :ut non sit civitas,et in sempiternum non ædificetur.

3.  Super hoc laudabit te populus fortis ;civitas gentium robustarum timebit te :

4.  quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,spes a turbine,umbraculum ab æstu ;spiritus enim robustorumquasi turbo impellens parietem.

5.  Sicut æstus in siti,tumultum alienorum humiliabis ;et quasi calore sub nube torrente,propaginem fortium marcescere facies.

Isaiæ 25