Isaiæ 23:10-15 Vulgata Latina (VULG)

10.  Transi terram tuam quasi flumen, filia maris !non est cingulum ultra tibi.

11.  Manum suam extendit super mare ;conturbavit regna.Dominus mandavit adversus Chanaan,ut contereret fortes ejus ;

12.  et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris,calumniam sustinens virgo filia Sidonis :in Cethim consurgens transfreta :ibi quoque non erit requies tibi.

13.  Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit :Assur fundavit eam ;in captivitatem traduxerunt robustos ejus,suffoderunt domos ejus,posuerunt eam in ruinam.

14.  Ululate, naves maris,quia devastata est fortitudo vestra.

15.  Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :

Isaiæ 23