1. Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ,de petra desertiad montem filiæ Sion.
2. Et erit : sicut avis fugiens,et pulli de nido avolantes,sic erunt filiæ Moabin transcensu Arnon.
3. Ini consilium,coge concilium ;pone quasi noctem umbram tuamin meridie ;absconde fugientes, et vagos ne prodas.
4. Habitabunt apud te profugi mei ;Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris :finitus est enim pulvis, consummatus est miser,defecit qui conculcabat terram.