7. Ipse autem non sic arbitrabitur,et cor ejus non ita existimabit ;sed ad conterendum erit cor ejus,et ad internecionem gentium non paucarum.
8. Dicet enim :
9. Numquid non principes mei simul reges sunt ?numquid non ut Charcamis, sic Calano ?et ut Arphad, sic Emath ?numquid non ut Damascus, sic Samaria ?
10. Quomodo invenit manus mea regna idoli,sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
11. Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?