Isaiæ 1:2-8 Vulgata Latina (VULG)

2.  Audite, cæli, et auribus percipe, terra,quoniam Dominus locutus est.Filios enutrivi, et exaltavi ;ipsi autem spreverunt me.

3.  Cognovit bos possessorem suum,et asinus præsepe domini sui ;Israël autem me non cognovit,et populus meus non intellexit.

4.  Væ genti peccatrici,populo gravi iniquitate,semini nequam, filiis sceleratis !dereliquerunt Dominum ;blasphemaverunt Sanctum Israël ;abalienati sunt retrorsum.

5.  Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ?omne caput languidum,et omne cor mœrens.

6.  A planta pedis usque ad verticem,non est in eo sanitas ;vulnus, et livor, et plaga tumens,non est circumligata, nec curata medicamine,neque fota oleo.

7.  Terra vestra deserta ;civitates vestræ succensæ igni :regionem vestram coram vobis alieni devorant,et desolabitur sicut in vastitate hostili.

8.  Et derelinquetur filia Sionut umbraculum in vinea,et sicut tugurium in cucumerario,et sicut civitas quæ vastatur.

Isaiæ 1