Genesis 9:16-29 Vulgata Latina (VULG)

16.  Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17.  Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18.  Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19.  Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20.  Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21.  Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22.  Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23.  At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24.  Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25.  ait : Maledictus Chanaan,servus servorum erit fratribus suis.

26.  Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem,sit Chanaan servus ejus.

27.  Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,sitque Chanaan servus ejus.

28.  Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29.  Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

Genesis 9