6. pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
7. Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.
8. Noë vero invenit gratiam coram Domino.
9. Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.
10. Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.