Genesis 50:8-19 Vulgata Latina (VULG)

8.  domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.

9.  Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.

10.  Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

11.  Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

12.  Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :

13.  et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.

14.  Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.

15.  Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,

16.  mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,

17.  ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.

18.  Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.

19.  Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?

Genesis 50