Genesis 5:3-7 Vulgata Latina (VULG)

3.  Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4.  Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5.  Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6.  Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7.  Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

Genesis 5