Genesis 41:48-51 Vulgata Latina (VULG)

48.  Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.

49.  Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.

50.  Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.

51.  Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

Genesis 41