5. Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi :
6. ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
7. sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?
8. Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
9. Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem,
10. in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :
11. calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
12. Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :
13. post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
14. Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :
15. quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
16. Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinæ haberem super caput meum :
17. et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.