Genesis 37:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

2.  Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

3.  Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

4.  Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5.  Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

Genesis 37