1. Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
2. Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :
3. Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
4. Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :
5. Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.