Genesis 34:9-18 Vulgata Latina (VULG)

9.  et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10.  et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11.  Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12.  augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13.  Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14.  Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15.  Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16.  tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17.  Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18.  Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

Genesis 34