Genesis 32:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2.  Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3.  Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4.  præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5.  Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

Genesis 32