10. Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
11. Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?
12. Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
13. Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.
14. Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc,maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ :super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
15. Inimicitias ponam inter te et mulierem,et semen tuum et semen illius :ipsa conteret caput tuum,et tu insidiaberis calcaneo ejus.