7. Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
8. Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :
9. et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :
10. quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
11. Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :
12. si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
13. Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
14. Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.