Genesis 27:22-41 Vulgata Latina (VULG)

22.  Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.

23.  Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,

24.  ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.

25.  At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

26.  dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.

27.  Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii meisicut odor agri pleni,cui benedixit Dominus.

28.  Det tibi Deus de rore cæliet de pinguedine terræabundantiam frumenti et vini.

29.  Et serviant tibi populi,et adorent te tribus :esto dominus fratrum tuorum,et incurventur ante te filii matris tuæ :qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

30.  Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,

31.  coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.

32.  Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.

33.  Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?

34.  Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.

35.  Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.

36.  At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?

37.  Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?

38.  Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,

39.  motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ,et in rore cæli desuper,

40.  erit benedictio tua.Vives in gladio, et fratri tuo servies :tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

41.  Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.

Genesis 27